monumenta.ch > Plinius > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 23
{XIII} Et sativi vero praeter ea, quae circa eos dicta sunt, stomachum purgant, pituitam extenuant, urinam concitant, bilem detrahunt. praeterea cortices in vino decocti mane poti ad ternos cyathos conminuunt et eiciunt calculos. iidem in posca decocti contra serpentium morsus inlinuntur.